Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 4

Sicut illi decem.Isti Hierosolymitae sicut et Galilaei non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judaeos qui poenitere noluerunt, cum suis moenibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judaeos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quae merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretaturmissus,significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
(* Traductions européennes)